Telegram Group & Telegram Channel
#deuteronomiocapitulo4 Et nunc, Isra¨el, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo
te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram,
quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis
ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio
vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus
contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus
de medio vestri. 4 Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro,
vivitis universi usque in præsentem diem. 5 Scitis quod
docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi
Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri
estis : 6 et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim
vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes
universa præcepta hæc, dicant : En populus sapiens et intelligens,
gens magna. 7 Nec est alia natio tam grandis, quæ
habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest
cunctis obsecrationibus nostris. 8 Quæ est enim alia gens sic
inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam
legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?
9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne
obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant
de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes
tuos, 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in
Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega
ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere
me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum
: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo. 12 Locutusque
est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum
ejus audistis, et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit
vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem
verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique
mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia,
quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam
similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus
in Horeb de medio ignis : 16 ne forte decepti faciatis vobis
sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ :
17 similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram,
vel avium sub cælo volantium, 18 atque reptilium, quæ
moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in
aquis : 19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et
lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et
colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis
gentibus, quæ sub cælo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus,
et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum
hæreditarium, sicut est in præsenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros,
et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer
terram optimam, quam daturus est vobis. 22 Ecce morior in
hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis
terramegregiam. 23 Cave nequando obliviscaris pacti
Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam
similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit : 24 quia
Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra,
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes
malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam
provocetis : 26 testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros
vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri
estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos
Dominus, 27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis
pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno
et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec
odorantur. 29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum,
invenies eum : si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione
animæ tuæ. 30 Postquam te invenerint omnia quæ
prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum

group-telegram.com/sagradabiblia/736
Create:
Last Update:

BY 🇻🇦✝️ Santa Biblia catolica en Latin ✝️[OFICIAL]

Warning: Undefined variable $i in /var/www/group-telegram/post.php on line 260

Share with your friend now:
group-telegram.com/sagradabiblia/736

View MORE
Open in Telegram

Telegram | DID YOU KNOW?

Date: |

This provided opportunity to their linked entities to offload their shares at higher prices and make significant profits at the cost of unsuspecting retail investors. On February 27th, Durov posted that Channels were becoming a source of unverified information and that the company lacks the ability to check on their veracity. He urged users to be mistrustful of the things shared on Channels, and initially threatened to block the feature in the countries involved for the length of the war, saying that he didn’t want Telegram to be used to aggravate conflict or incite ethnic hatred. He did, however, walk back this plan when it became clear that they had also become a vital communications tool for Ukrainian officials and citizens to help coordinate their resistance and evacuations. 'Wild West' If you initiate a Secret Chat, however, then these communications are end-to-end encrypted and are tied to the device you are using. That means it’s less convenient to access them across multiple platforms, but you are at far less risk of snooping. Back in the day, Secret Chats received some praise from the EFF, but the fact that its standard system isn’t as secure earned it some criticism. If you’re looking for something that is considered more reliable by privacy advocates, then Signal is the EFF’s preferred platform, although that too is not without some caveats. During the operations, Sebi officials seized various records and documents, including 34 mobile phones, six laptops, four desktops, four tablets, two hard drive disks and one pen drive from the custody of these persons.
from sg

Telegram 🇻🇦✝️ Santa Biblia catolica en Latin ✝️[OFICIAL]
FROM American