group-telegram.com/sagradabiblia/1076
Last Update:
#cronicas1capitulo29 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem
filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum
et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini
præparatur habitatio, sed Deo. 2 Ego autem totis viribus
meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad
vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in
ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos,
et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem,
et marmor Parium abundantissime : 3 et super hæc
quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum,
do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi
in ædem sanctam. 4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et
septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos
parietes templi. 5 Et ubicumque opus est aurum de auro,
et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant
per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum
suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. 6 Polliciti
sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Isra¨el,
tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque
millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia,
et æris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum
millia talentorum. 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides,
dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel
Gersonitis.
9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent,
quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex lætatus
est gaudio magno. 10 Et benedixit Domino coram universa
multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Isra¨el
patris nostri, ab æterno in æternum. 11 Tua est, Domine, magnificentia,
et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus :
cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt : tuum,
Domine, regnum, et tu es super omnes principes. 12 Tuæ
divitiæ, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu
tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium
omnium. 13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus
nomen tuum inclytum. 14 Quis ego, et quis populus
meus, ut possimus hæc tibi universa promittere ? Tua sunt
omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. 15 Peregrini
enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres
nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est
mora. 16 Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus
ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu
tua est, et tua sunt omnia. 17 Scio, Deus meus, quod probes
corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate
cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum qui
hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Isra¨el patrum nostrorum,
custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et
semper in venerationem tui mens ista permaneat. 19 Salomoni
quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata
tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa :
et ædificet ædem, cujus impensas paravi. 20 Præcepit autem
David universæ ecclesiæ : Benedicite Domino Deo nostro.
Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum :
et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
21 Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta
die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille
cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in
omnem Isra¨el. 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem
filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem,
et Sadoc in pontificem. 23 Seditque Salomon super
solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit
: et paruit illi omnis Isra¨el. 24 Sed et universi principes,
et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et
subjecti fuerunt Salomoni regi. 25 Magnificavit ergo Dominus
Salomonem super omnem Isra¨el : et dedit illi gloriam
regni, qualem nullus habuit ante eum rex Isra¨el. 26 Igitur
David filius Isai regnavit super universum Isra¨el. 27 Et dies
BY 🇻🇦✝️ Santa Biblia catolica en Latin ✝️[OFICIAL]
Warning: Undefined variable $i in /var/www/group-telegram/post.php on line 260
Share with your friend now:
group-telegram.com/sagradabiblia/1076