group-telegram.com/grammatici/880
Create:
Last Update:
Last Update:
Сегодня мы празднуем день рождения Ломоносова — в честь этого события предлагаем вспомнить carmen natalicium Lomonosouianum Я. М. Боровского (русский перевод см. в комментариях):
Carmen natalicium Lomonosovianum
Quinquaginta annis annos cumulasse ducentos
te, decus o nostrum, canimus. Si condere laudem,
si modo te dignam possemus menteque celsa!
Totum namque tuo complexus pectore mundum
quaecunque ima latent oculis incognita nostris
protraxti lucem in claram ratione sagaci
ipse tuum multo praecurrens tempore tempus.
Monstrasti faceret quid saepe liquescere corpus
et rursum e liquido solidi vim colligere omnem,
cur aer levis abstrusis inferne fodinis
manaret magno ceu concita flumina tractu,
atque cometarum caudae quidnam sibi vellent.
Notitiem vani dimittens iure phlogisti
certam vidisti calidi causam esse vaporis
quod varie celeri motu corpuscula parva
versentur quibus e constet quod nascitur omne:
haec vario sensus ita nostros afficere ictu
ut praestent nobis discernere frigida caldis.
Idem tu stellam Veneris, dum proxima Terrae
inter eam ac Solem recta se congrua confert
sedula circumiens Solem interiore meatu,
hanc, inquam, observans multum trahere aera secum
et spissam nubem obscuret quae debile filum
prudens ante alios fidenter colligis unus.
Nec satis est tibi naturae scrutare profunda
qua generosa sitis noscendi ducat eunti,
sed mage vitalem converti cognita ad usum,
artibus ingenuis homines ditescere cordi est.
Inde amor ille tuus musivae prodiit artis
cuius tot formas, tot clara creata videmus.
Quorum operum insigne est exemplum nobilis illa,
urbis honor nostrae, pugnae ferventis imago,
urget ubi medios hostes iam Conditor ipse,
vincere iam properat, iam magnam vindicat urbem,
imperii sedemque novam et tutamen adauctum.
Idem carminibus reseras insueta viarum
commodiore sono mulcens aures animosque
suavibus et numeris formosa poemata vestis.
Splendor inest ibi versicolor caeli borealis
quem populi perhibent hiberno sole carentes,
flammantesque per astra furunt immensa procellae,
atque infiniti quot sunt miracula mundi
versibus ornatis pariter splendentibus edis.
Denique sermonis patrii cognoscere leges,
iustam dicendo scribendoque indere normam,
quod tamen haud pauci certant agitantque priores,
nulli continget quam tu praeiveris ante.
Terque quaterque igitur meritam nunc sume coronam
quam tibi sancta offert patriae reverentia gratae,
inter et insignes laurus oleamque nitentem
flores, en, nostros ne dedignare modestos.
1961
а также статьи, посвящённые латинскому языку Ломоносова:
1. Я. М. Боровский. Латинский язык Ломоносова // Ломоносов: Сб. статей и материалов. [Вып.] 4. М.–Л., 1960. С. 206–218.
2. А. И. Солопов. Латинский язык в жизни и творчестве Ломоносова // Научные доклады филологического факультета МГУ. М., 2013. С. 16–24.
3. А. И. Солопов. «Науки юношей питают» — или «направляют»? О Цицероне как образце Ломоносова // Stephanos 2017, № 5 (25). С. 125–128.