Telegram Group & Telegram Channel
#deuteronomiocapitulo10 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas
tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad
me in montem : faciesque arcam ligneam, 2 et scribam in
tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque
eas in arca. 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque
dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi
in montem, habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis,
juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est
Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus
congregatus est : et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte,
descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ
hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. 6 Filii autem
Isra¨el moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera,
ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio
functus est Eleazar filius ejus. 7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra
aquarum atque torrentium.
8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis
Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret
in nomine illius usque in præsentem diem. 9 Quam ob rem
non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus
suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei
Dominus Deus tuus. 10 Ego autem steti in monte, sicut prius,
quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus
etiam hac vice, et te perdere noluit. 11 Dixitque mihi : Vade,
et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram,
quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
12 Et nunc Isra¨el, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi
ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et
diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo,
et in tota anima tua : 13 custodiasque mandata Domini, et
cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi
? 14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et
omnia quæ in ea sunt : 15 et tamen patribus tuis conglutinatus
est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post
eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem
vestram ne induretis amplius : 17 quia Dominus Deus vester
ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus
magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit,
nec munera. 18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum,
et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo
amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi
adhærebis, jurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua, et
Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt
oculi tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres
tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus
Deus tuus sicut astra cæli.

group-telegram.com/sagradabiblia/750
Create:
Last Update:

BY 🇻🇦✝️ Santa Biblia catolica en Latin ✝️[OFICIAL]

Warning: Undefined variable $i in /var/www/group-telegram/post.php on line 260

Share with your friend now:
group-telegram.com/sagradabiblia/750

View MORE
Open in Telegram

Telegram | DID YOU KNOW?

Date: |

A Russian Telegram channel with over 700,000 followers is spreading disinformation about Russia's invasion of Ukraine under the guise of providing "objective information" and fact-checking fake news. Its influence extends beyond the platform, with major Russian publications, government officials, and journalists citing the page's posts. Despite Telegram's origins, its approach to users' security has privacy advocates worried. In the United States, Telegram's lower public profile has helped it mostly avoid high level scrutiny from Congress, but it has not gone unnoticed. In addition, Telegram now supports the use of third-party streaming tools like OBS Studio and XSplit to broadcast live video, allowing users to add overlays and multi-screen layouts for a more professional look. Artem Kliuchnikov and his family fled Ukraine just days before the Russian invasion.
from us

Telegram 🇻🇦✝️ Santa Biblia catolica en Latin ✝️[OFICIAL]
FROM American